Weihe des Menschengeschlechtes an das heiligste Herz Jesu

20.04.2011 06:54

Jesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare Tuum humillime provolutos. Tui sumus, Tui esse volumus; quo autem Tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi Tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere numquam; Te, spretis mandatis Tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Jesu; atque ad sanctum Cor Tuum rape universos. Rex esto Domine, nec fidelium tantum, qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam prodigorum filiorum, qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Largire, Domine, Ecclesiae Tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquilitatem ordinis: perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parata salus: Ipsi gloria et honor in saecula. Amen.

© 2011 Alle Rechte vorbehalten.

Erstellen Sie Ihre Website gratis!Webnode